BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



49
De toleranda iniuria


Marsilius Ficinus Iohanni Cavalcanti amico unico s. d.

Ais quendam familiarium tuorum a petulantibus quibusdam con-
tumelia et iniuria nuper affectum fuisse.
Qui facit iniuriam, Iohannes, sibi ipsi facit: animum enim pertur-
bat et nota mali habitus inficit, subit infamiam, odium, periculum
et incommoda. Qui accipit iniuriam non ab inferente sed a se ipso
accipit: non enim offenditur animus ipse rationalis, qui homo ipse
est, nisi iniuriam illam esse sibi malam existimaverit. Existimatio
huiusmodi in nostro arbitrio posita est; cum igitur nemo nisi a se
ipso ledatur, nemo de alio quam de se ipso debet conqueri; cogitet
ergo, qui queritur, non quomodo alium, sed quomodo se ipsum
puniat, hoc est castiget et corrigat. Vidistine unquam catulos quosdam,
qui lapidem mordent in eos coniectum, etiam si ab eo percussi non
fuerint? Hi, cum a lapide lesi non fuerint, morsu dentes suos ledunt.
Idem faciunt homines imprudentes: illi enim sepe ab asino calce
percussi, asinum, immo se pugno percutiunt. Sane imprudentes iniu-
rias multas opinione sua in se recipiunt, que sua natura quasi pile
in iactorem resultare consueverunt.
Dices forsitan vindictam non desiderare difficile est. Ne dubita:
si homines ignoverint, tamen paulo post Deus iustissimus ulciscetur.


pagina successiva »
 
p. 95