BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Bucolica » Biblia, 4 Rg » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 97

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



50
De constantia adversus fortunam comparanda


Marsilius Ficinus Iohanni Cavalcanti amico unico s. d.

Socrates apud Platonem in eo libro qui De scientia Theetetus in-
scribitur, amicum suum Theodorum geometram ad ictus fortune
fortiter propulsandos non ferreis (ut plerique solent) armis, sed aureis
hoc pacto munivit: «Impossibile» — inquit — «est, Theodore, mala pe-
nitus extirpare: necessarium est enim bono aliquid semper esse con-
trarium. Apud superos quidem mala esse non possunt, sed mortalem
hanc naturam regionemque inferiorem necessario circuunt. Ideo co-
nandum est hinc illuc quam celerime fugere; fugere autem dicimus
se Deo quam similimum pro viribus reddere, similem vero hominem
Deo reddunt prudentia, sanctitas atque iustitia
».
Quemadmodum vero divinum hoc Platonis nostri preceptum ac-
cipi debeat brevibus audies. Sicut animorum nostrorum qui creator
est idem et gubernator Deus, ita corporum genitor et gubernator
est mundus; quoniam vero Dei filius animus, mundi membrum est
corpus, animus noster a Deo tanquam a patre providentie legibus
clementer et suaviter agitur, corpus autem nostrum a corpore mundi
fati viribus tanquam particula quedam a tota sui mole violento quo-


pagina successiva »
 
p. 97