BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Bucolica » Biblia, 4 Rg » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 99

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



51
Amicitias illa stabilis que a Deo conflatur


Marsilius Ficinus Iohanni Cavalcanti amico unico s. d.

Veram Platonici philosophi amicitiam, optime mi Iohannes, sta-
bilem vite duorum unionem definierunt. Vitam vero nos unam in
illis esse duntaxat hominibus arbitramur, qui opere uno ad unum
finem tanquam eodem calle ad eundem itineris terminum gradiun-
tur. Stabilem quoque eorum ita demum fore societatem existi-
mamus, cum non unum solum, verum etiam stabile firmumque id
fuerit, quod sibi communi quodam inter se officio sectandum pro-
posuerunt.
Verum cum omne hominum studium atque commertium ad id
quod bonum putatur semper contendere soleat, bona vero tria esse
mortalibus videantur — bona, inquam, animi, corporis et externa —,
aut virtus animi ab illis, aut voluptas corporis, aut divitiarum
copia queritur. Horum profecto primum illud certum est et perpe-
tuum, duo reliqua caduca sunt atque mortalia. Quamobrem inter


pagina successiva »
 
p. 99