BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Tucidides - Historiae » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 103

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



52
Poeticus furor a Deo est


Marsilius Ficinus Antonio Pellocto et Baccio Ugolino s. d.

Cum legeremus ego et Antonius Calderinus una et Bindaccius
Ricasolanus, familiares mei, que uterque vestrum in Caroli Marsu-
pini laudes Musarum alumni composuit, consensimus verissimam esse
illam Platonis nostri sententiam, poesim non ab arte sed a furore
aliquo proficisci. Etsi nihil opus est rationibus ubi res ipsa in promp-
tu est, dicam tamen quod ratio Platonica persuadet.
Plato de furore divino in Phedro et Ione disputat, cuius tria potis-
simum affert signa. Primum, quod artes singulas singuli homines sine
Deo longo vix tempore assecuntur, legitimi vero poete, quales fuisse
vult Orpheum, Homerum, Hesiodum, Pindarum, omnium artium
suis operibus certa quedam inditia et argumenta inseruerunt. Secun-
dum, quod multa furentes canunt, et illa quidem mirabilia, que paulo
post defervescente furore ipsimet non satis intelligunt, quasi non ipsi
pronuntiaverint, sed Deus per eos ceu tubas clamaverit. Tertium
quod non prudentiores viri et ab ineunte etate eruditiores optimi
evasere poete, verum insani potius aliqui — qualem fuisse constat


pagina successiva »
 
p. 103