BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Telesio, Bernardino - De rerum natura » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 105

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



53
Cura patrie, familie, amicorum


Marsilius Ficinus Francisco Tedaldo s. d.

Bartolus Tedaldus patruus vester, vir doctus et prudens, sepe So-
craticum illud habebat in ore, duo pre ceteris rebus humanis esse
curanda, patriam videlicet et familiam. Et merito: civis enim patrie
membrum est, familia corpus patris.
Quid igitur totiens, Francisce noster, quid tandiu peregrinaris?
Sic neque patriam colis neque familiam salis excolis. Non tantum
cogitandum est ut multa filiis relinquas bona, quantum ut multum
bonos: alterum forte extra patriam, alterum certe in patria consequi
potes. Lactantii arbitror filii tui diligentie honestatique confidis, ne-
que ipse quidem diffido. Quid vero de amicis dicam, quibus aliquando
obsequaris oportet, si vis tibi obsequi? Obsequere amicis, immo tibi
hodie; obsequium crastinum inimicis, siquos habes, dona. Sit precor
tibi saltem cura mei, cui quidem tam carus es quam quod carissimum.
Vale.

V Martii 1474


pagina successiva »
 
p. 105