BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De coelo » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 106

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



54
Quis sit verus vir appellandus


Marsilius Ficinus Bartolomeo Fontio et Alexandro Braccio Mu-
sarum alumnis s. d.

Si miramini cur Nicholaum Micheloctium peculiari nomine «ve-
rum virum» nominem, respondeo: quia nihil reperio in eo viro effemi-
natum, nihil efferatum, nihil mendax, nihil quod non virtutis vim
pre se ferat et intra se ferat. Undenam proficisci id putatis? Quod
nemo reperiatur usquam, qui Nicholao vel minimum quicquam de-
trahat. Cur sine exceptione laudatur? Quia sine simulatione diligi-
tur. Et unde istud? Quia sine simulatione diligit et vivit absque men-
dacio.
Valete, sed cavete ne legat hanc epistolam Nicholaus; laudare eum
absentem statui, ne forte minus vere virum virum laudare viderer.
Salutate Petrum Cenninum nostrum, virum pietate litterisque or-
natum.
VI Aprilis 1474.


pagina successiva »
 
p. 106