BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De coelo » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 107

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



55
De humanitate


Marsilius Ficinus Tomme Minerbetto humano viro s. d.

Cur pueri crudeliores sunt quam senes, insani quam prudentes,
hebetes quam ingeniosi? Quia minus homines, ut ita dicam, sunt
quam ceteri, unde qui crudeles sunt inhumani efferatique nominan-
tur. Qui enim a perfecta hominis natura, vel propter etatis defectum,
vel propter animi vitium corporisve morbum, vel propter adversam
siderum dispositionem procul distant, hi ut plurimum humanam spe-
ciem tanquam rem alienam extraneamque vel odere vel negligunt.
Non homo, ut ita loquar, fuit Nero, sed monstrum quoddam
pelle homini simile: si enim revera fuisset homo, ceteros homines
tanquam membra quedam eiusdem corporis dilexisset. Singuli nan-
que homines sub una idea et in eadem specie sunt unus homo. Ob
hanc, ut arbitror, rationem sapientes solam illam ex omni virtutum
numero hominis ipsius nomine, id est humanitatem, apellaverunt,
que omnes homines quodammodo ceu fratres ex uno quondam pa-
tre longo ordine natos diligit atque curat.
Ergo, vir humanissime, in officiis humanitatis persevera: nihil Deo
gratius quam charitas, nullum certius aut dementie inditium aut mi-
serie portentum quam crudelitas.


pagina successiva »
 
p. 107