BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - Historia animalium » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 108

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



56
Gratia, amor, fides, amicitia


Marsilius Ficinus Naldo Naldio poete s. d.

Volebam, Nalde, te Phebi nunc appellare delitias poesimque tuam
multis, ut par est, laudibus prosequi; sed venit in mentem haud-
quaquam Musam decere nisi Musa, et carmina nisi carminibus cele-
brari; tacere autem tua penitus nequeo. Quid me provocat ad loquen-
dum? Amor ac fides; amorem igitur fidemque laudabo.
Gratia movet amorem, amor fidem procreat, fides amorem pa-
trem suum fovet atque hoc fomento ex amore generat amicitiam;
denique amicitiam iam natam alit fides eadem et auget quotidie ser-
vatque penitus indelebilem. Undenam fieri hoc arbitramur, quod,
cum cetera quanto magis senescunt tanto etiam magis debilitentur,
amicitia tamen ipsa quanto vetustior est tanto robustior? Nunquid
beneficia multa ultro citroque accepta id agunt? Nequaquam: volun-
tas enim, cum libera sit, libera emitur voluntate, non pretio. Ergo
diu probata fides comprobat amicitiam solaque fide fit ut benivo-
lentia et antiquissima simul et robustissima sit. Hanc mihi celebrare
pre ceteris libet; dottrina enim cuiusque propria unius est duntaxat,
fides vero saltem est duorum: quod enim sapis, tibi ipse sapis; fi-
delis autem tibi es et mihi.
Vale, mi Nalde, fide fidelior et amice omnium antiquissime, atque


pagina successiva »
 
p. 108