BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Act » Livius, Titus - Ab Urbe condita » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 110

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



57
Stultitia et miseria hominum


Marsilius Ficinus Ricciardo Angelerio Anglariensi, Oliverio Ardoui-
no, Antonio Seraphico conphilosophis suis s. d.

Quid tantum ridebat Democritus, quid lugebat Heraclitus? Alter
quidem, ut opinor, stultitiam hominum, alter vero miseriam. Stul-
titia ridicula, miseria flebilis esse videtur. Stultitia quid aliud est quam
iudicii depravatio? Miseria quid, nisi appetitus affictio ex deprava-
tione iudicii proficiscens? Quis negabit stultos esse homines qui cu-
rant aliena, sua negligunt, magnifaciunt absentia et nova, presentia
consuetaque parvifaciunt? Ob assiduam futurorum cupiditatem pre-
sentibus non fruuntur, et cum sistendus sit motus, ut quiescas, ipsi,
ut quandoque quiescant, novos semper motus et varios inchoant.
Sic divitias accumulant, tanquam nunquam morituri; sic voluptati-
bus abutuntur, tanquam quotidie morituri. Missa faciamus alia in
presentia: infinita enim materies nunc nobis occurrit. Illud in pri-
mis stultissimum non iudicare non possum, quod multi bestiam qui-
dem suam, immo feram noxiam et indomitam, hoc est corpus, pa-
scunt diligentissime, se ipsos autem, id est animum ipsum, quantum
in eis est, fame perire permittunt. Et miramur quandiu ita vivimus,
immo quandiu ita morimur, tandiu nos miseros esse, quasi possimus
alia metere quam que sevimus.
Stultitie fructus est miseria. At quomodo? Quoniam stulte nimium


pagina successiva »
 
p. 110