BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



59
Stultitia miseriaque hominum


Marsilius Ficinus Christophoro Landino viro bonitate doctrinaque
singulari s. d.

Aristoteles problemata de natura rerum introduxit; ego nunc de
natura hominum apud te problemata moveo. Dic age, cur homines
rationales esse se gloriantur et tamen casu vivunt, affectant timentve
multa priusquam satis sciant utrum appetenda timendave sint an con-
tra, eternis et immensis brevissima et minima anteponunt? Cur ne-
que obedire homini volunt neque sapienti parere, bestiis tamen vi-
tiisque libentissime serviunt? Quare aliis contendimus dominari cum
nobis ipsi non dominemur? Quare studio dominandi quotidie in ser-
vitutem incidimus et dignitates consequi conamur magis quam ut
dignitatibus digni simun? Preterea cum videamus bestias a bestia
non posse recte absque hominis custodia regi, quonam pacto arbi-
tramur homines ab homine absque Dei consilio et auxilio posse fe-
liciter gubernari? Quidnam facit nos in tam superflua rerum copia
querulos et egenos? Quid facit ut multis invideamus, cum mortalium
conditio misericordia digna sit potius quam invidia? Cur bonorum
tam facile obliviscimur, nunquam vero malorum, et, cum contraria
contrariis expellantur, quid mala malis curare tentamus? Quid sepe
speramus ad gloriam per infamiam pervenire?
Virtutem in alio admiramur; nos autem ut admirandi videamur


pagina successiva »
 
p. 114