BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Act » Livius, Titus - Ab Urbe condita » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 116

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



60
Exhortatio ad modestiam et studia litterarum


Marsilius Ficinus Iuliano Medici viro magnanimo s. d.

Etsi is est amor erga te meus, ut iudex in rebus tuis, immo meis,
perfectus esse non possim, dicam tamen, Iuliane, quod sentio, post-
quam rogas. Primum quidem laudo prudentiam tuam, quod tuo
ingenio non confidas sed consulas seniorem: scis enim quam multum
quisque ob naturalem amorem sibi ipse placeat. Deinde in epistola
tua laudo naturalem quandam suavitatem; videris mihi, pictorum
quorundam instar, oculorum tuorum venustatem orisque leporem,
quemadmodum intuitu linguaque semper exprimis, ita modo calamo
expressisse.
Perge igitur, Iuliane omnium suavissime, perge, queso; lustra di-
ligenter hortos, ut cepisti iam, Tusculanos: nam si Tullianos flores
exercitatione annua lambes, nectareum mel denique fundes.
Si tua tibi commendare liceret, Andream Cambinum tibi pluri-
mum commendarem.
Vale.


pagina successiva »
 
p. 116