BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



61
Quod amicus est in amico


Marsilius Ficinus Iuliano Medici viro magnanimo s. d.

Dic age, Iuliane, precor: siquis te dormiente diligenter in re tua
vigilaverit, succensebisne illi, quod te non excitaverit importunus,
an debebis potius? Debebis certe non parum; debes et mihi qui te
iocante seriis interim negotiis tuis interfui, consului, favi. «At cur
non accersisti» — inquies — «me, cum posses?». Etiam si putavissem te
illinc abesse, non accersissem, ne tibi forte molestior essem. Sed re-
vera ingens in te amor meus iandudum figuram tuam animo impres-
sit meo, atque, ut me extra me in speculo nonnunquam, ita te sepis-
sime intra me in meo corde speculor. Aderat insuper tunc Laurentius
frater tuus, alter tu et natura et voluntate; itaque, cum Iulianum
hunc meum perspicue et intus et extra perspicerem, eum illinc abesse
cogitare non poteram.
Nulla igitur negligentia sed amore nimio factum est, ne te aut
tunc ad res agendas advocarim aut postea quid actum esset red-
diderim certiorem. Advocari vis alias, dulcissime Iuliane? Des operam
oportet ut minus ameris. Arduum istud quidem et forsitan impos-
sibile; danda enim opera prius erit ne sis Iulianus: tunc exues amorem,
cum te exues. Quid igitur in posterum faciam? Vocabone te alias?
Nequaquam, ut arbitror: satis iampridem, satis Cupido nos et in-
vicem et ad se convocavit utrosque.
Vale.


pagina successiva »
 
p. 117