BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Iuvenalis, Decimus Iunius - Saturae » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 118

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



62
Salus amici ab amico


Carolus Marsupinus Marsilio Ficino Platonico s. d.

Salve, solus mea salus! Tandiu enim sanus salvusque sum, quan-
diu tecum sum; ac tum denique vivere mihi videor, cum tecum
vivo; quotiens absum, totiens perii. Vide ergo, mi Marsili, ne me
deserendo hominem perdas, immo amicum occidas. Hac semper atque
illac circuncursas; nunc deorsum corpora curas, nunc sursum ani-
mas custodis: ego interim milies intereo.
Si tantam charitatem habes, quantam certe habes, cur, amabo,
tuum carum Carolum hic manendo non curas? Animus enim eger
est tuo discessu corpusque egrotum: una salus, ut redeas. Hic quartus
iam dies est ex quo me reliquisti: quatuor cum geminaveris, promissa
servato.
Vale.


pagina successiva »
 
p. 118