BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De coelo » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 120

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



64
Quantum possit desiderium amicorum


Marsilius Ficinus Laurentio Medici viro magnanimo s. d.

Theologi statum metiuntur eternitate, naturales philosophi mo-
tum tempore, amantes tempus affectu: quo enim maius est desiderium,
eo tempus possessionis quidem brevius, expectationis autem longius
opinantur. Quantum ergo tu me ames, ex eo precipue tuis litteris
declarasti, quod diei unius silentium «diuturnum silentium», et litteras
meas, que velocissime advolarunt, «expectatissimas» appellasti. Quan-
tum ego te vicissim amem illud nunc declaret volo, quod epistola
tua mihi decies iam legenti ita brevis apparet, ut eodem pene mo-
mento et salvere iubeat et valere. Repugnantia hec duo sunt in amore:
ceteri cum dicuntur valere salvi esse intelliguntur, amantes cum «vale»
audiunt male audiunt, immo malum. Efficis ergo ut gaudeam quando
«salve» inquis, simul quoque ut doleam quando iubes «vale»; iubes
autem simul, ut mihi videris, utrunque. Scriberem certe plura, forte
etiam meliora; verum, repugnantibus his affectibus, tua causa distrac-
tus, neque amplius in presentia scribere possum neque melius. Salve
tu quoque simul et vale.

XXI Martii 1473, Florentie.


pagina successiva »
 
p. 120