BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - Historia animalium » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 123

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



66
Quos amor fallat, quos non fallat


Marsilius Ficinus Nicholao Micheloctio vero viro s. d.

Scripsi, Michelocti, ad Laurentium Medicem et Angelum Poli-
tianum litteras hodie nescio quomodo amatorias, ut nihil mirum sit
si videantur ineptiores: nam ineptus amor. Vis me tertio ineptire?
Et vis et volo, sed paucis.
Ego, Nicholae, nihil habeo maius quam quod amo, nihil melius
quam quod amor et a viris amore dignissimis. Possum nonnun-
quam ob amorem forte loqui minus vere, sed de amore non pos-
sum nisi vera loqui, neque tamen me decipit amor, ubi antea iudicavi
quam amavi. Amor iudicium sequens excecat, non precedens; amor
interdum nihil videt, interdum nimis videt. Quorsum hec? Tu intel-
ligis: nam amatoria calles imprimis, vir omnium amantissimus.
Commenda me et Iohannem Cavalcantem meum Laurentio Me-
dici et curate valitudinem eius diligentissime: est enim publica vita.
Vale.

XXI Martii 1473, Florentie.


pagina successiva »
 
p. 123