BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - Historia animalium » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 126

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



69
De stultitia hominum et que sit vera scientia


Marsilius Ficinus Panetio Pandothio s. d.

Angelus Politianus noster Panetium suum Marsiliane, immo Plato-
nice discipline hodie commendavit; ego autem, etsi novis amicis co-
mediam, veteribus satyram canere soleo, Panetio tamen satyram hodie
canam: volo enim amicitiam nostram exoriri simul et consumari.
Considera, mi Paneti, quam perverse vivamus. Nam haud facile
exaudimus infames, ipsi vero exaudiri speramus a Deo dum improbi
vivimus. Ha dementes nimium et iniusti! Deum non mores mutare
conamur, persuadere volumus aliis bona et nobis ipsi non persuade-
mus; in ore bonum gestamus, in pectore malum; de virtute loquentes,
lyre instar sonum proprium non audimus; malos medicos imitamur,
qui sanitatem quam aliis pollicentur ipsi sibi non prestant. Presta,
amabo, mihi aures, amice, parumper: ego te et gratis et paucis ora-
toriam et musicam geometriamque docebo. Tibi ipse quod honestum
est persuade, tempera motus animi, vim tuam actionesque metire.
«At difficile nimium istud», inquies: non erit difficile admodum,
Paneti, si tam avide cupies bene vivere quam cupis vivere.


pagina successiva »
 
p. 126