BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - Historia animalium » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 127

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



70
Liberalitatis laus, elemosine laus


Marsilius Ficinus Laurentio Medici viro magnanimo s. d.

Dicam, mi Laurenti, quod sentio, etsi forte videtur execrabile
dictu; sed revera non est execrabile quod est verum: nihil enim sa-
cratius veritate. Dicam ergo quod sentio libere: Deus, Laurenti, Deus
ipse venalis est. At quo nummo potissimum Deus emitur? Quo ipse
ceteros emit, hoc est charitate quadam in pauperes liberali: Deus enim
amore immenso gratis largitur omnibus omnia solisque dat pauperi-
bus; nam omnes, quamvis ditissimi videantur, omnino inopes sunt
ad Deum. Merito hac sola virtute Deum emimus, quoniam hac sola
eum verissime imitamur. Nemo sapiens aut fortis aut temperans se
iactet emulari Deum; umbre sunt he virtutes divinarum virtutum,
non imagines; solus homo in pauperes liberalis exacte hunc imitatur:
eadem enim in dando ratio est liberalis hominis atque Dei. O felicem
nimium mercatorem, qui exiguo pretio se ab hostibus, id est vitiis,
redimit simulque emit homines atque Deum! Nunquam erit pauper
qui hominum Deique dives est, qui in summis divitiis sepe consi-
derat quid est pauperem esse; nunquam evadet infimus qui constitu-
tus in summo clementer prospicit infima; nihil melius efficit unquam


pagina successiva »
 
p. 127