BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - Historia animalium » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 129

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



71
Nulla virtus benignitate amabilior


Marsilius Ficinus Nicholao Micheloctio vero viro s. d.

Si lachrimare mulierum est, o Michelocti, ego me esse fateor
pre ceteris muliebrem. Ingenium nobis molle Thalia dedit: Laurus
autem noster mollissimum reddidit. Lachrimo equidem sive teneriore
quodam gaudio, sive alio nescio quo miro affectu, quotiens consi-
dero (considero autem sepe) quantum Laurentius noster erga Deum
pius sit, quantum misericors erga pauperes, quantum beneficus erga
omnes. Verum quanto magis aliis beneficus est, tanto magis quo-
dammodo est Marsilio suo maleficus, siquidem beneficiis, immo male-
ficiis istis suis me pene miserum miris modis quotidie fascinat et il-
laqueat, ac dum ceteris lachrimas amovet, mihi movet lachrimas,
et, cum ardentius a me amatur, tunc discedit longius. Admone, vir
amantissime, Laurum, ut quem hamavit amet, et cum primum li-
cet, tam prope accedat presentia quam prope accessit amore.

XII Aprilis 1474


pagina successiva »
 
p. 129