BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - Historia animalium » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 130

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



72
Verus amicus non eget absentia ut magis desideretur


Marsilius Ficinus Iuliano Medici viro magnanimo s. d.

Cum superioribus diebus morali quadam oratione in nocturnis
sacris amicos tuos ad peccatorum penitentiam et lachrimas provocas-
ses, alii eiulabant, alii plangebant pectora palmis, Antonius autem
poeta Tuscus quasi exanguis exanimisque dicitur cecidisse. Paulo post
in Mugellanos montes te subito contulisti, ut, quemadmodum An-
tonium illum ferme presentia tua perdideras, ita Marsilium hunc
tuum absentia perderes.
Ha parum officiose vir! Hostibus olim crudelissimis pepercisti,
nunc vero non parcis amicis. Forsitan statuisti dies aliquot rusticari,
ut ad nos desideratior redeas et post rusticationem urbanior videaris,
quippe qui scias appetitum ab indigentia et admirationem a novitate
proficisci solere; sed nihil aut tibi aut mihi, o astute Medices, isthac
opus est medicina: quid enim urbanitate urbanius videri potest? Quid,
ut ita dicam, desideratius desiderio? Mitte has medelas, oro, et egris
valde molestas et medico non necessarias; illi, amice, illi propter
absentiam magis desiderentur, qui propter diuturnam presentiam mi-
nus in dies desiderantur. Nobis autem quotidie salso liquore tuo no-
stra hec sitis non tam extinguitur quam accenditur; saltem dum isthic


pagina successiva »
 
p. 130