BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



73
Quis dives iniustus sit, quis iustus


Marsilius Ficinus Angelo Politiano poete Homerico s. d.

Deus aquam universam aquaticis singulis, terram terrenis voluit
esse communem; solus homo, infelix animal, que Deus coniunxerat
separavit. Imperium suum, quod natura fuerat amplum, cohibuit in
angustum: «meum» in orbem introduxit et «tuum», dissensionis
totius malique initium; quapropter non iniuria Pythagoras statuit in-
ter amicos, Plato inter cives omnia esse communia. Ergo divites illi
iniusti penitus habendi sunt qui ob superbiam obliviscuntur Dei, di-
vitiarum omnium largitoris, pauperum quoque se dominos faciunt
et pecuniarum se possessores appellant, cum a pecuniis ipsi possi-
deantur. Contra vero iusti sunt et felices qui in summis divitiis con-
stituti se Dei ministros, pauperum tutores, pecuniarum distributores
existimant.
Fortunate nimium adolescens, qui tales nuper nactus es patronos;
ego tales nactus sum iandiu. Et miraberis, Angele, si propter absentiam
Iuliani mei mestissimum esse me dixero? Profecto nisi me nunc di-
scessu illius quasi insipidum Mattheus Francus suis condiret salibus,
aut forte non satis bene mihi ipse olerem, aut certe ad suavissimos
Medicis Iuliani flores odoresque subito adventarem; omnino autem
vix me, Politiane, hic triduum continebo.


pagina successiva »
 
p. 132