BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



74
Iurisconsulti bonitas et dignitas


Marsilius Ficinus Angelo Nicholino, Octonis insignis iurisconsulti
filio, insigni paterne artis heredi s. d.

Pictor qui arte sua inique utitur, non necessario ob hoc malus
pictor est, sed malus homo; iccirco neque bonus pictor idem atque
homo bonus, sane quia multum inter bonitatem interest atque pic-
turam, atque in ceteris artibus eodem pacto. At vero iurisconsultus
qui lege utitur non legitime, et malus iurisconsultus est et malus
homo; legitimus ergo iurisconsultus homo est civisque legitimus:
tanta est inter iuris civilis peritiam virique virtutem affinitas.
Qui nummum, rem revera vilissimam e terre visceribus effossam,
adulterat, humana lege iubente, ut scis, censura severissima plectitur;
qui ergo legem ipsam, rem pretiosissimam celitusque missam, adul-
terat, quanta a divina lege rigiditate punitur? Probo igitur te, mi
Angele, quod utaris lege legitime; perge, queso, sperne alto animo
minas et illecebras; non deseret te Deus omnipotens, legis auctor et
magister, finis et premium; perge, amice, ne dubita, divitias apud
Deum incorruptibiles cumulabis. Magna quoque apud homines iuris-
consulti dignitas est: hic publicus civium patronus, hic commune
civitatis oraculum, hic divine mentis et voluntatis interpres.
Vale.


pagina successiva »
 
p. 133