BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



75
Dignitas sacerdotis


Marsilius Ficinus Paci sacerdoti, iuris canonici professori, s. d.

Sepe ego et Ricciardus Angellerius, insignis theologus, una de
sacerdotis dignitate disseruimus. Conclusimus denique, quemadmo-
dum bono angelo nihil post Deum melius, malo nihil peius, ita
nihil in terris honesto sacerdote pulchrius esse, turpi vero nihil tur-
pius: ille religionis hominumque salus, iste pestis. Quid est sacerdos
legitimus, nisi Deo dicatus animus, angelus vicem Dei gerens apud ho-
mines, vivens Dei templum? Qui sacerdotii dignitatem recte consi-
deraverit, sacerdotio non abutetur. Cogitemus ergo quid est legitimum
sacerdotem esse; hoc enim ferme est esse Deum: sacerdos quidem
est temporalis quidam deus, Deus vero est sacerdos eternus.


pagina successiva »
 
p. 134