BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



78
De officio civis


Marsilius Ficinus Petro Nero s. d.

Dic, Petre, cur febris, cum Bernardum patruum tuum invasisset,
subito me accendit? An forte quia tam proximi sumus, ut non potuerit
canicula in alterum flammas evomere quin accenderet alterum? Uti-
nam cito convaleat, ut Marsilius convalescat, immo ut et melius
Florentia valeat! Que si medicos semper tales haberet qualem hunc
habet et Medicem, nunquam graviter egrotaret: recte enim isti of-
ficio civis utuntur, sine quo bona valitudo patrie non servatur.
Est autem civis officium considerare civitatem esse tanquam ani-
mal unum ex civibus tanquam partibus constitutum, ac partem toti,
non totum parti, servire debere: quando enim partis tantum commo-
dum queritur, utriusque, scilicet tam partis quam totius, commodum
prorsus amittitur; quando vero totius queritur bonum, bonum utrius-
que servatur. Igitur meminisse debet civis, nihil sive boni sive mali
alicui civitatis membro posse contingere, quin propter connexionem
quandam ad cetera membra pertineat atque totum; nihil rursus toti
civitatis corpori evenire posse, quin mox ad singula animalis huius
membra pertineat. Nemo igitur in hac urbana familia dicat «meum
hoc et illud tuum» — omnia enim in hoc ingenti animali quodam-
modo communia sunt —, sed dicat «meum hoc et illud» non pos-
sessione quidem propria, sed affectu potius atque cura.


pagina successiva »
 
p. 137