BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



79
Quid est bene vivere


Marsilius Ficinus Hieronymo Pasqualino suo s. d.

Queris quid sit bene vivere: utilius queri nihil potest. Est autem
bene vivere verum intelligere, consultare bene, velle bonum, agere
bona. Primum sapientie est, secundum prudentie, tertium iustitie,
quartum perseverantie; primum a Deo est, secundum a primo, ter-
tium a Deo simul atque homine, quartum est a tertio. Qui ita vivunt,
vivunt homines; qui vivunt aliter, animalia vivunt.
Vale ac vive homo.


pagina successiva »
 
p. 139