BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Act » Livius, Titus - Ab Urbe condita » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 142

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



81
Nobilitas, utilitas et usus medicine


Marsilius Ficinus Tomme Valorio egregio physico s. d.

Legi apud Homerum:
Ἰητρὸς γὰρ ἀνὴρ πολλῶν ἀντάξιος ἄλλων,
id est: «vir medicus multis aliis aequabitur unus»; et merito: nam me-
dendi facultatem donum esse Dei potius quam hominum inventum
sacre Hebreorum littere docent: «Honora medicum: nam propter
necessitatem creavit eum Altissimus
». Gentiles preterea huius artis
auctores deos fuisse volunt Isidem, Apollinem, Esculapium; singulares
quoque medicos divinis honoribus prosecuti sunt: delubra enim Chi-
roni, Machaoni, Podalirio, Hippocrati, Hermagore dicaverunt. Con-
firmavit hec Hippocrates in epistola ad Abderitas, medicinam esse
dicens deorum munus atque esse liberam neque se pro eius usu un-
quam mercedem acceptavisse; in epistola etiam ad Philemonem ait:
«Medicina vaticinio propinqua est: harum enim duarum artium unus
est parens Apollo», scilicet qui progenitor noster est, hic et futuros
morbos predicit et eos qui adversa valitudine affecti sunt curat. Hinc
Pythagoras, Empedocles, Apollonius Theaneus non tam herbis quam


pagina successiva »
 
p. 142