BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Alighieri, Dante - Divina Commedia » Biblia, Is » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 17

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



5
Lex et iustitia


Marsilius Ficinus Octoni Nicholino, Benedicto Aretino iurisconsul-
tis, Petro Pactio et Bernardo Iunio equitibus s. d.

Persuasistis mihi ut Grecas Platonis Leges Latinas efficerem; ad
idem cohortatus est me etiam magnus Cosmus. Itaque feci iam, atque
eo libentius, quod arbitrabar civitati magis opus esse optimis iuris-
consultis quam mercatoribus bonis aut medicis, ac tanto magis pro-
fuisse Grecis Minoem quam Galienum, quanto animus prestantior
est quam corpus aut spiritus, et eterna vita quam temporalis: merca-
tura quippe corpus, medicina spiritus, lex anima civitatis esse videtur.
Et quamvis multe videantur esse leges in civitate, non tamen multe
sunt civitatis anime: sicut enim multe artes variique civium gradus
non plures civitates, sed unicam faciunt, si ad finem eundem simili
ratione proficiscantur, ita quamvis multe sint magistratuum constitu-
tiones in urbe, unica tamen est publica lex, communis scilicet recte
vivendi regula ad publicam conducens felicitatem.
Ad hanc legem Deus nos et natura preparant, constitutiones cohor-
tantur, Deus unicus denique format: a divina enim lege tum lex
siderum tum lex hominum proficiscitur. Quamobrem omnes legum
conditores, partim Moysem tanquam simie imitati, divinarum legum


pagina successiva »
 
p. 17