BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Alighieri, Dante - Divina Commedia » Biblia, Is » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 5

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



Prohemium Marsilii Ficini Florentini in epistolas suas, scilicet
in primum librum, ad Iulianum Medicem virum magnanimum


Marsilius Ficinus Iuliano Medici viro magnanimo s. d.

Magnus Cosmus, magnanime Iuliane, avus tuus, patronus meus
sepe Platonicum illud habebat in ore: nihil ad egregias res agendas
accomodatius esse quam prudentium doctorumque virorum beni-
volentiam, nullumque certius argumentum esse vel iustitie pruden-
tieque quam si amici huiusmodi adsint, vel iniustitie et im-
prudentie quam si desint. Aureum hoc Platonis nostri preceptum
Cosmus re ipsa etiam multo magis quam verbis in omni eius vita
probavit, vir certe pre ceteris dives pecuniarum, longe ditior homi-
num, prudentie iustitieque ditissimus. Atque id quod rarissimum et
mirabile est, filium et nepotes huius omnis thesauri reliquit heredes,
quo fit ut in Iuliano meo senem illum, ex quo unico post Deum
sales mea pendebat, agnoscam: nemo est igitur quem magis salvere
cupiam quam Iulianum atque id quidem quotidie Deum precor et
obsecro.
Ut autem tibi animi mei votum affectumque certius declararem,
volumen primum Epistolarum ad amicos mearum tibi amicorum regi
dedicare decrevi, quo et amici omnes ad unum precipuum referan-
tur amicum, et tu in iis legendis quotiens «salutem» legis, totiens
Iulianum a Marsilio intelligas salutari.


pagina successiva »
 
p. 5