BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Varro, Marcus Terentius - De lingua latina » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 146

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



82
Tempus parce expendendum


Marsilius Ficinus Laurentio Medici viro magnanimo s. d.

Salve milies, mea post Deum salus! Nefas esse putabam, cum
primum manus calamum ducere posset, ad alium priusquam ad pa-
tronum meum unicum scribere. Quid igitur potissimum scribam?
Scriberem certe nunc ad te, si liceret, severiora quam soleam: non
semper arbusta iuvant humilesque myrice. Sed quid obstat, Marsili,
quominus in presentia liceat, quandoquidem ad eum scripturus sis,
qui non modo permittit, verum etiam iampridem litteris suis id tibi
precepit?
Laurenti, in hac mea infirmitate nihil acrius animum affligebat
quam inutiliter transacti temporis recordatio; nihil rursus restabat
quod me aliquantum consolaretur preter eorum memoriam que didi-
ceram, quamvis non multa didicerim: solo enim divino veritatis pa-
bulo revera divinus animus oblectatur, alitur, augetur. Cetera vo-
lantium nugarum deliramenta immortalem non implent mentem,
naturali quodam instinctu eterna et immensa poscentem. Obsecro
te igitur, carissime mi patrone, per eternum Deum, ut pretiosissimum
temporis huius quam brevissimi nummum parce prudenterque ex-
pendas, nequando frustra te prodigalitatis irreparabilisque iacture pe-


pagina successiva »
 
p. 146