BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De coelo » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 149

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



83
Homo sine religione bestiis est infelicior


Marsilius Ficinus Benedicto Coluccio Pistoriensi rhetori s. d.

Hortaris ut in religionis defensione, quemadmodum cepi, assidue
pergam; conabor id quidem pro viribus, Benedicte, non quia reli-
gio huiusmodi defensoribus egeat — stat enim invitis hostibus semper
regente Deo, qui semper apud omnes gentes vult honorari —, sed quia
tunc solum feliciter vivere, immo tunc solum vivere mihi videor,
cum de divinis scribo aut loquor aut cogito. Reor equidem genus
humanum cultu divino sublato fore cunctis animalibus infelicius. Mitto
continuam multiplicemque inermis et imbecillis et semper egrotan-
tis corpusculi curam; inquisitio ipsa rationis, que videtur nos brutis
prestantiores efficere, ipsa, inquam, propter preteritorum penitentiam,
futurorum metum, presentium anxietatem, malorum cognitionem,
insatiabilem innumerabilium rerum cupiditatem, si divina spes amo-
veatur, proculdubio reddit brutis miseriores. Beati celestes, qui tan-
quam in luce cuncta cognoscunt! Secure bestie, que tanquam in
tenebris nihil prorsus intelligunt! Anxii miserique homines, qui in
media quadam nebula versantur, titubant et vexantur! Sola nobis
divina lux ob pietatis meritum et clementie donum veritatem po-
test beatitudinemque largiri.


pagina successiva »
 
p. 149