BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



84
Responsio ad epistolam de tempore parce expendendo


Laurentius Medices Marsilio Ficino philosopho Platonico s. d.

Periocunda mihi fuit epistola tua, que ita preteriti temporis iactu-
ram in nobis arguit, ut non omnino inutile otium fuisse nostram
videatur: factum est enim privata parvi temporis iactura, ut ea ex
te precepta emanarint, que non nobis modo, sed iis omnibus pro-
desse possint, qui eodem morbo laborant.
Declaraveras tu quidem sepe mentem erga nos tuam; verum me-
cum ipsi sepius hanc tuam epistolam volutanti videris omne aliud
amicitie oflicium superasse, sive quod primas in amore erga nos par-
tes obtineas ac longe ceteris in amicitia prestes, sive quod ea ami-
citie munera abunde prestare valeas, que ceteri nequeant: ceteri nempe,
qui nos benivolentia prosecuntur, aut divitiis iuvare possunt aut hono-
ribus aut voluptatibus, que quidem omnia ita in fortune potestate
constituta sunt, ut nihil firmius habeamus nihilque constautius quam
eorum imbecillitatem ac mobilitatem, quod et tu sepe docuisti et
nos sepius experti sumus; tu vero iis abundas preceptis atque eo
amicitie genere nobiscum agis, ut facile appareat, sicut nemini ami-
corum virtute cedis, ita reliquos in amore superare. Facis hoc tu


pagina successiva »
 
p. 150