BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



85
Nemini recte volenti omnino ad bonum interclusus est aditus


Marsilius Ficinus Nicholao Micheloctio vero viro s. d.

Solent, Michelocti, qui quempiam confutant, non aliter quam
contradicendo refellere. Laurentius autem Medices cum mihi assen-
titur maxime, tunc maxime confutat: nempe dum epistolam meam,
qua iacturam in eo preteriti temporis arguo, artificiosissime laudat, ne
punctum quidem etatis sue videtur inutiliter expendisse. Quod si
patronus, Nicholae, noster in negligentia talis est, ut fuisse diligens
videatur, qualem evasurum putas, si diligentior esse voluerit et potue-
rit? Ut hoc quidem velit, eum precor; ut autem possit, Deum ob-
secro, quanquam non tam opus est obsecrare Deum ut possit quam
ut velit, tum quia nulli recte volenti omnino ad bonum interclusus
est aditus, tum quia Deus honestam voluntatem potius quam verbo-
rum obsecrationes exaudit.
Vale, atque exhortare ad diligentiam Laurentium, ut brevi tan-
tum doctrina superet Latinos, quantum auctoritate cives suos sine
controversia superat.


pagina successiva »
 
p. 152