BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



86
Imitatio potior est quam lectio


Marsilius Ficinus Laurentio Medici viro magnanimo s. d.

Quemadmodum harmonia dum presens auribus nostris illabitur
vehementius afficit quam dum preterita cogitatur, ac prelium cum
spectatur nos acrius movet quam cum narratur, sic egregia illustrium
virorum opera ardentius ad virtutem inflammant exactiusque for-
mant quam oratorum philosophorumque de moribus disputantium
verba. Ita enim natura comparatum est, ut res ipse multo maiorem
quam earum nomina vim habeant atque ipsa rerum veritas efficacius
animum moveat quam quod verisimile est vel falsum. Quamobrem
Socraticorum morum imitatio ad virtutem plures veriusque instruxit
quam Aristotelis de moribus disciplina; et Christus solus exemplo
ad honestam sanctamque vitam pluribus magisque profuit quam ver-
bis oratores omnes atque philosophi.
Laudo igitur te, mi Laurenti, quod lectionem quidem moralem
non spernas, lectioni tamen imitationem tanquam rem vivam longe
preponas, presertim cum senem illum senatus consulto patrem patrie
iudicatum tibi iampridem proposueris imitandum: magnum Cosmum
dico, avum tuum, patronum meum, virum ante alios prudentem,
erga Deum pium, erga homines iustum atque magnificum, in se
ipso temperatum, in re familiari admodum diligentem ac multo ac-


pagina successiva »
 
p. 153