BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Varro, Marcus Terentius - De lingua latina » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 155

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



87
Durate et vosmet rebus servate secundis


Marsilius Ficinus Francisco Salviato archepiscopo Pisano s. d.

Dedi ad te preterita estate epistolam qua exhortabar plurimum
ut confideres, affirmans te non esse ad parva vel mediocria natum.
Parva quidem pro merito preter animum eo tempore possidebas;
ecce iam favente Deo consecutus es mediocria: que enim ceteris pene
omnibus videntur maxima, Salviato meo mediocria sunt. Magna igitur
posthac, siqua Marsilio immo Deo fides adhibenda est, te manent;
vaticinari similiter adhuc et libet et licet: nempe divina providentia,
cum te Pisanum archepiscopum creavit, vatem me declaravit. Utri
ergo nostrum magis congratulandum sit ambigo, tibine tanquam ar-
chepiscopo, an mihi tanquam vati; forte utrique pariter: nam, cum
amicorum omnia communia sint, sive ego vaticinor, tibi vaticinor,
sive tu regnas, ego tecum regno.
Vale felix et cura, precor, valitudinem tuam diligentissime: sic
enim video sacerdotium Florentinum iandiu exanime brevi respira-
turum.
Quam vehementer et quam frequenter Iohannes Cavalcantes no-
ster hac de re mecum congratuletur capere non potest epistola: cape
animo.
Iterum vale felix.


pagina successiva »
 
p. 155