BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Varro, Marcus Terentius - De lingua latina » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 156

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



88
Divinitas animi ab inventione


Hactenus in tuo quodam Christiane religionis templo religiose
admodum locutus sum tecum, religiosissime Laurenti, et ita per Deum
locutus, ut esse opus epistola non adverterim. Hodie primum, sa-
cris peractis sermonibus templo egressus, agnovi iam epistole auxilio
indigere. Surge igitur mea, surge epistola, adesdum, hodie Pisas sa-
lutem ad eum feras oportet, per quem Florentia salva est.

Marsilius Ficinus Laurentio Medici suo salutem

O rem valde miram, immo et nimis ineptam! Un-
denam hoc, optime Laurenti? Cepi paulo ante, ut mihi quidem vi-
debar, satis belle, nunc repente post «salutem» omnis inventio defi-
cit. Marsili, forte summa hec salus est, preter «salutem» nihil penitus
reperire; at vero non est salus, ut arbitror, inventione privari. Nihilne
igitur ulterius inops tecum epistola feres? Immo adhuc paucis te volo.
Ecce enim inveni interim aliud nescio quid ferendum, quamvis for-
tasse ridiculum: hoc ipsum videlicet, quod nihil inveniam. Siste, epi-
stola, pedem, accipe rursus et istud; invenio tertium: quod ex eo
inventionem modo agnovi deficere, quia multa quondam soleam
reperire. Sed ne propera; accipe prius, si placet, et quartum: quod


pagina successiva »
 
p. 156