BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



90
De perseverantia


Marsilius Ficinus Iohanni Altovito s. d.

Qui nos vel collo vel manibus apprehendunt, corpus trahunt,
qui oculis sensum, qui auribus et auditu animum atque mentem.
Tu modo auribus animum nostrum comprehendisti: tot enim ac
tanta de elegantia constantiaque tua Iohannis Cavalcantis nostri verbis
iam auribus meis insonuerunt, ut neque potuerim me neque voluerim
continere quin te valde diligerem et amarem. Amoris nostri signum
in presentia sit hec epistola, que constantiam quidem tuam probet
et ad perseverantiam exhortetur: altera enim absque altera esse ne-
quit.
Neque satis apud prudentes probandus esse videtur quem nondum
satis fortuna probaverit, neque probatus ab ea satis est nisi qui ad
finem usque perseveravit. Quantum bonum perseverantia sit hoc in-
dicat, quod cetere virtutes bona pollicentur, perseverantia prestat;
que quidem quanto difficilior est, tanto ceteris laudabilior. Sed ne
terreat difficultas: nam brevissimi sunt omnes virtutis humane la-
bores, premium sempiternum. Adde quod ardens clare mentis pro-
positum obscura illustrat, frigida calefacit, mollit dura, domat indo-
mita.
Vale.


pagina successiva »
 
p. 159