BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Bucolica » Biblia, 4 Rg » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 160

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



91
Prudentis est nihil preter salutem animi bonamque corporis valitudi-
nem exoptare


Marsilius Ficinus Andree Cambino suo s. d.

Sunt, Andrea, multi mortalium usque adeo cupidi, ut multa di-
versaque quotidie, immo et innumerabilia tanquam insatiabiles cu-
piant. Cambinus meus, utpote qui prudens moderatusque est, nihil,
ut arbitror, aliud optat preter salutem animi ac bonam corporis valitu-
dinem: salve igitur simul et vale.


pagina successiva »
 
p. 160