BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Act » Livius, Titus - Ab Urbe condita » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 161

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



92
De musica


Marsilius Ficinus Antonio Canisiano viro docto atque prudenti s. d.

Queris, Canisiane, cur tam frequenter medicine simul et musice
studia misceam: «Quidnam» — inquis — «commertii pharmacis est
cum cithara?».
Astronomi, Canisiane, forsitan duo hec ad concursum Iovis et
Mercurii Venerisque referrent, opinantes ab Iove medicinam, a Mer-
curio et Venere musicam proficisci; Platonici autem nostri ad unum
deum, scilicet Apollinem, referunt, quem prisci theologi medicine
inventorem ac cithare pulsande regem existimaverunt. Hunc in libro
Hymnorum Orpheus vitalibus radiis sanitatem vitamque largiri cunc-
tis arbitratur morbosque propellere; preterea fidibus canoris, id est
motibus viribusque suis, omnia temperare: «hypate», id est gravi
voce, hiemem; «neate», id est acuta, estatem; «dorionibus», id est
vocibus mediis, ver autunnumque producere. Cum ergo idem sit
musice dux medicineque repertor, quid mirum utranque artem sepe
ab eisdem hominibus exerceri? Accedit quod anima corpusque na-
turali quadam proportione invicem consonant; rursus, partes anime
invicem, partes quoque corporis invicem. Quam quidem consonan-
tiam etiam harmonici febrium humorumque circuitus motusque pul-
sus ipsius imitari videntur. Partium anime consonantiam — ut Plato
et Aristoteles asserunt, et nos sepe experti sumus — gravis musica


pagina successiva »
 
p. 161