BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Act » Livius, Titus - Ab Urbe condita » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 165

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



94
Feliciter amatur qui a viro amatur amore dignissimo


Marsilius Ficinus Bernardo Bembo Venetorum oratori s. d.

Opinabar, Bernarde, me sic amare Marsilium ut magis eum ali-
quando amare non possem, quoniam quisque sui gratia singula, in
singulisque se ipsum, seque ipsum summopere diligit. Sed Neri mea
hec me feliciter nimium fefellit opinio: tunc enim primum ardentius
quam consueveram amare me cepi, cum primum certissime agnovi
abs te ardenter amari, viro pre ceteris amore dignissimo. Tantum
equidem Bernardo tribuo, ut quanti ab illo fieri me intelligo, tanti
me faciam. Quis igitur mihi magis unquam placere potest quam ille,
per quem magis in dies mihi ipse placeo? Utinam tibi placeam, Ber-
narde, semper, ut prudentium nulli displiceam! Ergo amori huic in
me tuo quid gratie referam? Amorem: cetera ut plurimum alieno
pretio comparantur, amor autem, cum in libera voluntate sponte
nascatur ideoque sit liber, nullo unquam pretio aut emitur aut ven-
ditur nisi se ipso.
Vale felix.

VII Martii 1474, Florentie.


pagina successiva »
 
p. 165