BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Epinomis » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 167

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I


nihil aliud esse quam voluntatis habitum, sic a ratione directum et
roboratum, ut minis illecebrisque contemptis non aliter agere statuat
quam divinitas, natura civilitasque dictaverit. Quidnam divinitas pre-
cipit, nisi ut in Deum, a quo habemus omnia, omnem cogitationis
aciem, voluntatis votum, operationis vim, operum merita referamus?
Natura quoque quid aliud docet, nisi ut pecuniam corpori, corpus
anime, animam rationi, rationem Deo subiciamus? Denique civili-
tas monere videtur, ut cives singuli esse se quedam civitatis membra
meminerint ideoque decere patriam quidem tanquam universum cor-
pus eorum, cives autem tanquam corporis eiusdem membra diligere.
Quamobrem ille sine controversia vir iustus habebitur, qui Deum
tanquam patrem et dominum pietate incomparabili venerabitur, af-
fectibus motibusque suis diligentissime moderabitur, homines fraterna
diliget charitate, se ipsum in Deo, homines diliget in se ipso, Deo
pro viribus inherebit, secum alios quoad poterit divinitati coniun-
get. Proinde iusti oflicium est cuique quod est suum tribuere: maiori-
bus honorem atque reverentiam, aequalibus domesticam quandam con-
suetudinem, inferioribus opem atque consilium; preterea, cum in
magistratibus constitutus est, legem ipsam tanquam Deum ante oculos
semper habere, se vero non legis dominum sed fidum interpretem
diligentemque ministrum existimare; in qua quidem administranda
delicta aequitate quadam et sine perturbatione puniat, virtutibus abs-
que invidia pro dignitate premia reddat, neque proprium cogitet sed
commune, neque proprio confidat ingenio, sed senes pios prudentes-
que viros in omnibus consulat. Illud quoque apud eum maneat alta
mente repostum:
Vos quibus rector maris atque terre
ius dedit magnum necis atque vite
ponite inflatos tumidosque vultus:
quicquid a vobis minor extimescit,
maior hoc vobis dominus minatur;
omne sub regno graviore regnum est.


pagina successiva »
 
p. 167