BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



6
De divino furore


Marsilius Ficinus Peregrino Allio s. d.

Tertio Kalendas Decembres Ficinus medicus, pater meus, duas
epistolas tuo nomine ad me Fighinium attulit, alteram quidem so-
luta oratione scriptam, versibus alteram, quibus profecto legendis
effectum est ut nostris temporibus admodum gratuler, quod eum
adolescentem protulerint, cuius fama et gloria illustrari possint. Equi-
dem, Peregrine mi suavissime, cum etatem tuam pariter et ea que
abs te quotidie proficiscuntur considero, non solum tantis amici bo-
nis gaudeo, verum etiam vehementer admiror. Atque haud scio,
ut recentiores istos omittam, quisnam e priscis illis, quorum memo-
riam veneramur, tantum in ea qua tu nunc es etate profecerit. Id


pagina successiva »
 
p. 19