BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Tucidides - Historiae » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 169

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



96
De anima


Marsilius Ficinus Francisco Tedaldo suo s. d.

Lactantius Tedaldus tam carus mihi familiaris quam tibi filius,
opusculum nobis tuo nomine reddidit, in quo occidentalium philo-
sophorum disputationes de anima recensentur ac tandem ab illis quid
hac de re Marsilius Ficinus sentiat queritur. Etsi non nostrum inter
hos tantas componere lites, tamen quid sentiam, postquam rogant,
latissime explicabunt libri De immortalitate animorum a nobis compo-
siti, qui brevi, ut spero, ad vos mittentur. Interim ad eam disputa-
tionis partem quam potissimum expetunt brevissime respondebo.
Primum quidem scio animam meam substantiam esse, alioquin
substantiam perfecte comprehendere et definire non possem; non
possem vel esse aliquid prestantius accidente, vel quantum accidens
a substantia deficiat iudicare atque metiri. Scio non esse corpoream
et mortalem: non enim incorporea et immortalia caperem atque a
corporalibus mortalibusque discernerem. Scio esse rationalem, alio-
quin de illa ceterisque rebus rationes afferre nescirem; scio, quam-
vis rationis sit particeps, non tamen rationem ipsam, ut quidam exi-
stimant, esse: nam et in rerum rationibus assignandis a veritate et in


pagina successiva »
 
p. 169