BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - Historia animalium » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 172

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



97
Consolatio in amici obitu


Marsilius Ficinus Florentinus Bernardo Bembo Venetorum oratori
s. d.

Dic age, Bernarde, si licet, quid in amici obitu luges, mortemne
an mortuum? Si mortem, luge, Bernarde, tuam; nempe quam certus
es obiisse illum, tam certus es te moriturum, immo te mori: quolibet
enim momento vita preterita interit. Si mortuum, malumne an bo-
num? Si malus erat, bonum tibi est familiarem eiusmodi amisisse,
bonis vero tuis dolere non debes; si bonus fuit, quod ego potius
arbitror, cum a bono prudenteque ametur, bonum certe illi est
seorsum a continua morte corporis vivere, tantis autem amici bonis
invidere non decet.
Doles forsitan quod amicum tuum sicuti consueveras amplius nus-
quam cernas? Nonne amicus tuus is erat duntaxat, qui te amabat?
Quis amabat, nisi ipse qui te cognoscebat animus? Animum verum
ipsum neque aliter tunc quam nunc videbas, neque nunc minus quam
tunc vides. Absentiam forte culpabis; at animi, cum locum non im-
pleant, non tam situ fiunt quam cogitatione presentes: quando illum
non cogitas, dolere non potes; quando autem cogitas, quod efficis
pro arbitrio, statim in presentiam revocas. Nunquam igitur queri de
absentia debes, nisi forte illud nobis obicias, quod animo nunc tuo
in corpore clauso soluti illius animi consuetudo non congruat. Se-
grega, Bernarde, si potes, a corpore mentem; crede mihi, subito
congruet; sin minus potes, ne dubita: paulo post, velis nolisve, con-


pagina successiva »
 
p. 172