BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Hippocrates - De carnibus » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 176

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



100
Fontes potius quam rivulos sectari bedemus


Marsilius Ficinus Florentinus Iohanni Petro Patavino s. d.

Sunt multi nostris seculis non philosophi sed philopompi, qui
sensum Aristotelicum se tenere superbe nimium profitentur. Cum
tamen Aristotelem ipsum raro admodum atque parumper loquentem
et tunc quidem non Grece propria exprimentem immo barbare aliena
balbutientem audiverint, ideoque minime intellexerint, hi cum in foro
inter pueros garriunt scire nonnihil vulgo videntur. Si domi eos pru-
denter interroges, pauca in physicis, pauciora in mathematicis, paucis-
sima in metaphysicis scire deprehendes. Huiusmodi homines etiam in
septuagesimo etatis anno pueri sunt, expertes non eloquentie solum,
sed grammatice; neque res naturales aut divinas, immo barbaras quas-
dam dictiones anxie nimis excogitant, quas invicem inepte permi-
sceant et confundant, unde sophiste leviculi digna puerorum circulis
in medium adducunt potius quam corona virorum. Ita locuntur,
ut ex eorum sermone philosophiam contemnas; ita vivunt, ut ex
eorum vita philosophiam vituperes. Quamobrem eos Plato noster
merito non maritos philosophie sed adulteros nuncupavit, ex quibus
filii non legitimi, id est opiniones absurde, inter philosophos oriantur.


pagina successiva »
 
p. 176