BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



102
Commendatio a fortuna quondam felici, innocentia, scientia


Marsilius Ficinus Donato Azarolo s. d.

Commendo tibi Marsupinos quam plurimum, homines satis qui-
dem fortunatos olim, nunc autem (heu!) nimis infortunatos, iniustos,
ut arbitror, nunquam. Carolum pre ceteris tibi commendat ex alto
pater eius, Carolus poeta. Audi, si placet, parumper et, si potes,
exaudi. Obsecrat, ecce, te cum per sapientiam humanitatemque tuam,
tum vero per divinam clementiam, saltem ne adolescentem doctum
ac penitus innocentem, unicam patris spem, hodie deseras! Non de-
cet Musam fieri mendicam et innocentiam miserabilem: fer igitur
opem, patrone Musarum, Musarum alumno absque tuo auxilio peri-
turo.

XIIII Aprilis 1474, Florentie.


pagina successiva »
 
p. 179