BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Act » Livius, Titus - Ab Urbe condita » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 182

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



105
Precepta ad memoriam


Marsilius Ficinus Banco arithmetre s. d.

Si reminiscentia valere cupis bonorum, da operam ut obliviscare
malorum. Opere pretium est in Letheum fluvium demergere vilia,
ut pretiosa retineas. Fuge, Banche, perturbationum impetum, fuge
multiplicium negotiorum cogitationumque tumultum. Visne utiliter
cogitare? Cogita paucissima et que cogitant paucissimi. Hoc illud
Pythagore est: «Populares vias declinato, ito per diverticula». Quid
temere circumvagamur? Sagacitate et electione opus est: in exiguo
cespite latet lepus. Patent ubique mala, in angustum redactum est quod
bonum est. Visne rerum bonarum pollere memoria? Diligenter curato,
ut eius quod ediscendum est certam intelligas rationem: ratio enim
est indissolubile veritatis et memorie vinculum; ob hoc forsitan Plato
noster inquit: «Quod bene intellectum est semel, oblivioni omnino
tradi nunquam posse». Ea quoque memoria tradenda sunt que non
solum utilia sint, sed et iocunda: nam alimenta que suavissimum
saporem afferunt facilius in naturam nostram transeunt atque con-
vertuntur, et, quo avidius quid haustum est, eo diutius retinetur.
Adde his quod observandum omnino Aristoteles et Simonides arbi-
trantur, ut certus quidam in ediscendis ordo vel insit vel saltem excogi-


pagina successiva »
 
p. 182