BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Bucolica » Biblia, 4 Rg » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 184

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



106
Virtutum definitio, officium, finis


Marsilius Ficinus Antonio Calderino s. d.

Petis, Antoni, sepe iam, ut virtutes tibi definiam; expectas forsitan
a me minutissimas illas Peripateticorum Stoicorumque partitiones.
Calderine, non ita platonici nostri solent: nempe virtutis vis in unione
potius quam in divisione consistit; ideo Pythagorici unitatem ad bo-
num, multitudinem ad malum pertinere arbitrabantur. Definiam ergo
brevissime, presertim cum virtutes exercere satius admodum sit quam
nosse.
Virtus est habitus animi electione ad beatitudinem conferens. Vir-
tutum duo sunt genera: alie in intellectu, in appetitu vero sive ratio-
nali sive irrationali sunt alie; ille speculative vocantur, iste morales;
ille quidem speculative, quia speculando comparantur et comparate
versantur in speculando; iste vero morales, quia more et consuetudine
acquiruntur atque acquisite in moribus et operum usu consistunt. In
eo genere sunt sapientia, contemplatio divinorum; scientia, que est
cognitio naturalium; prudentia, hoc est notitia rerum privatim et
publice recte administrandarum; ars denique, que est recta efficien-
dorum operum regula. In alio genere sunt iustitia, que sponte suum
unicuique tribuit; fortitudo preterea, que ad opera honesta promptior


pagina successiva »
 
p. 184