BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Alcibiades II » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 186

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



107
Anime natura et officium. Laus historie


Marsilius Ficinus Iacobo Bracciolino, Poggii oratoris filio, paterne
artis heredi s. d.

Platonici veteres urbana Platonis natalitia quotannis instaurabant;
novi autem Platonici, Braccioline, et urbana et suburbana nostris
temporibus celebrarunt. Suburbana quidem apud magnanimum Lau-
rentium Medicem in agro Charegio culta in libro nostro De amore
narrantur; urbana vero Florentie sumptu regio celebravit Franciscus
Bandinus, vir ingenio magnificentiaque excellens, ubi tu et Bindaccius
Ricasolanus et Iohannes Cavalcantes noster aliique Academici multi
discubuerunt. Ego quoque interfui, atque ex multis et variis, que in
eo convivio disputavimus, illud imprimis mecum ipse sepe meditor
ac tibi libenter hodie recensebo, quod ante epulas de anime natura
conclusimus.
Nihil enim magis ad hominem pertinet quam que de anima di-
sputantur; sic et Delphicum preceptum illud impletur «  nosce te ip-
sum
», et cetera omnia sagacius, que vel super animam vel infra
animam sunt, investigantur. Quo enim pacto capere alia abunde pos-
sumus, nisi animam ipsam, per quam capienda sunt alia, capiamus?
An non abutitur anima qui intueri eam non studet, per quam et
cuius gratia intueri cuncta desiderat? Anima rationalis, quemadmo-


pagina successiva »
 
p. 186