BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Hippocrates - De carnibus » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 189

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



108
Tres vite duces et una vite optima ratio


Marsilius Ficinus Laurentio Francischio s. d.

Tres sunt humane vite duces: prima est ratio diu diligenterque
examinata, secunda experientia rerum diuturna consuetudine con-
firmata, tertia auctoritas antiquorum, eorum scilicet qui tales sint,
ut neque ab alio facile decipi potuerint neque ipsi voluisse alios de-
cipere videantur. Magis enim attendendum est quid egerit quisque
quam quid dixerit: bene loqui multorum est, bene agere paucorum.
Optima vero vivendi ratio est ut cogites conerisque quam maxime
potes secundum mentem vivere: hoc est enim semper feliciterque
vivere, in mente siquidem status et tranquilitas reperitur; qui de
mente cadit ad inferos labitur.
Noli obnixe studere ut diu in corpore vivas: nihil est enim, si
ad eternitatem conferas, in corporalibus rebus diu. Adde quod in
ipsa corporis vita a multis ac vilissimis superamur, vitaque corporis
pena est et mors animi nuncupanda. Hoc unum conare pre ceteris,
quod in Gorgia Plato noster iubet, ut id temporis quod tibi hic a
Deo est assignatum quam optime vivas; sic sempiterne miserie sup-
plicia devitantur et eterne felicisque vite fundamenta divino quodam
auxilio iaciuntur.


pagina successiva »
 
p. 189