BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



109
Ratio docendi, laudandi, vituperandi


Marsilius Ficinus Laurentio Lippio rhetori s. d.

Quoniam legisti Grecos rhetores et Latinos, arbitror te ita discipu-
los tuos instruere, ut semper meminerint non quod libeat, sed quod
liceat auditoribus persuaderi debere; nam qui quod iustum est suadet,
facilius et felicius persuadet, quippe cum in causa sua iustitiam habeat
patronam.
Meminerint se iustos esse oportere: cuius enim vita non probatur,
oratio reprobatur. Opera vehementius quam verba movent; maxime
movet alios qui ipse movetur maxime; omnino autem offendit aures
qui aliter canit ore, aliter pulsat lyram: divina musica est rectus co-
gitationum, verborum actionumque concentus. Meminerint, quando
laudaturi quempiam vituperaturive sunt, amplissimam esse rerum,
locorum temporumque naturam, itaque neminem posse adeo sapien-
tem bonumque esse, quin possit alter sapientior ac melior reperiri;
neminem rursus tam insipientem tamque malum, quin locus pateat
insipientiori atque peiori: parce ergo laudandum sed et parcius vitu-
perandum. Laudando preterea exhortentur et moneant: nemo pesti-
lentior homicida quam adulator, qui, quantum in se est, interficit
animum. Laudent ergo virtutes Deumque virtutum largitorem po-
tius quam personas: illud quidem pii philosophi est, hoc autem adula-


pagina successiva »
 
p. 190