BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Ps » Ficino, Marsilio Epistolarum Liber I - p. 193

Ficino, Marsilio

Epistolarum Familiarum Liber I



110
Cognitio et reverentia sui ipsius omnium optima


Marsilius Ficinus hominum generi salutem, id est cognitionem et
reverentiam sui ipsius dicit.

Cognosce te ipsum, divinum genus mortali veste indutum! Nuda,
queso, te ipsum, segrega quantum potes, potes autem quantum co-
naris, segrega, inquam, a corpore animam, a sensuum affectibus ra-
tionem! Videbis protinus purum segregatis terre sordibus aurum,
videbis lucidum disiectis nubibus aerem; revereberis tunc, crede mihi,
te ipsum tanquam divini solis radium sempiternum, neque audebis
coram te ulterius turpe quicquam aut vile vel aggredi vel cogitare.
Nihil penitus latere potest Deum, per quem solum patent quecunque
usquam patent; nihil tuorum latet mentem vivam semper, Dei ubique
viventis statuam. Si venerandus antiqui regis aspectus verecundiam
gignit, reverere semper et ubique admirandam Dei regis omnium
mentisque corporalium regine presentiam. Merito igitur divinus Py-
thagoras iussit: «Reverere te ipsum». Qui coram se ipso vilia cogitare
non erubescit et animam natura dominam patitur servo suo corpori
servire, divinamque hanc margaritam submergit in lutum, is certe
videtur quanti ipse pretii sit ignorare; neque consideravit divinum
illud oraculum: «Minuisti eum paulo minus ab angelis» et que se-
cuntur; rursus: «Ego dixi: dii estis et filii Excelsi omnes».


pagina successiva »
 
p. 193